Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.14.1 | Cic. Fam. 12.14.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.14.5 |
12.14.1
Cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem , in Asiam redii ut reliquias mei laboris conligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem . interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum navis onerarias in quas exercitus eius imponi posset , idque Dolabellam ea mente comparasse ut , si Syriae spes eum frustrata esset , conscenderet in navis et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret . cuius rei tanto in timore fui , ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus
navibus ad illas ire conatus sim .
12.14.2
quae res , si a Rhodiis non essem interpellatus , fortasse tota sublata esset ; tamen magna ex parte profligata est , quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore , milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae . certe quod maxime timui videor esse consecutus , ut non possit
Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium .
12.14.3
Rhodii nos et rem p . quam valde desperaverint ex litteris
quas publice ruisi cognosces . et quidem multo parcius
scripsi quam re vera furere eos inveni . quod vero aliquid de iis scripsi , mirari noli ; mira est eorum amentia . † nec me meae ullae privatim iniuriae umquam malus animus eorum in nostra salute , cupiditas partium aliarum , perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non
fuit . nec tamen omnis perditos esse puto ; sed idem illi qui tum fugientem patrem meum , qui L . Lentulum , qui Pompeium , qui ceteros viros clarissimos non receperunt , idem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate ;
itaque eadem superbia in pravitate utuntur ; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p . nostrae sed etiam necessarium .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.14.1 | Cic. Fam. 12.14.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.14.5 |